monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7 > bnf10439.93 r > sectio 311 > bnf10439.161 r > sectio 17 > sectio 764 > sectio 459 > bnf12590.84 > sectio 775 > sectio 36 > uwbM.p.th.f.68.310 > sectio 2 > bnf12590.291 > 16 > bnf2607.19 > sectio > uwbM.p.th.f.68.323 > sectio 592 > bnf12590.157 > sectio 35 > sectio 113 > uwbM.p.th.q.1a.304 > bnf2607.45 > sectio 5 > Psalmi, 32 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 21, 125, 3
Sed quare Deus noster nascendo per Virginem, nos sic voluit reformare ad vitam? Ut quia per mulierem in hunc mundum mors intravit, salus per Virginem redderetur. Denique et quando Christus tertia die ab inferis resurrexit, primum mulieres per angelum adorantes occurrunt: quibus ideo iubetur resurrectionem Apostolis nuntiare, ut hominibus ostenderetur, Ecce per quam cecidistis in mortem, per ipsam vobis resurrectio mortuorum nuntiatur. Mulier enim quia prior gustaverat, prior etiam resurrectionem vidisse monstratur, ut non perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret; et quae culpam nobis transfuderat, transfudit et gratiam.